Monographs Details: Brunellia comocladifolia subsp. cubensis Cuatrec.
Authority: Cuatrecasas, José. 1970. Brunelliaceae. Fl. Neotrop. Monogr. 2: 1-189. (Published by NYBG Press)
Family:Brunelliaceae
Synonyms:Brunellia comocladifolia Humb. & Bonpl.
Description:Latin Diagnosis - Arbor usque ad 15 m alta, ramulis badiis densiuscule tomentosis internodiis striatis haud vel leviter compressis 1.5-3.0 cm longis. Gemmae dense tomentosae ferrugineo-ochraceae. Stipulae plerumque bigeminae minutae 0.8-1.5 mm longae caducae. Folia 5-8-juga axi 14-32 cm longo badio-tomentoso interjugis 1.5-3.0 cm longis petiolo 4.0-8.5 cm longo, stipellis subulatis crassiusculis 1.0-1.5 mm longis. Foliola firmula coriacea; petioluli 1-5 mm longi terminalis 15-20 mm longis; laminae (3-) 5-13 cm longae (1.3-) 1.5-3.5 cm latae lanceolatae vel oblongo-lanceolatae basi asymmetrice rotundatae vel obtuse cuneatae apice attenuatae saepe acute acuminatae, margine revolutae duplicato vel simpliciter indentatae obtuse crenatae subserrulatae mucronis minutis; supra leviter rugosae, primum puberulae demum costa impressa pilosaque excepta glabrae, subtus fulvae vel ochroleucae nervatione tomentello-hirtulae nervis secundariis prominentibus 10-14 utroque latere ascendentibus angulo 30°-50°, reticulo venulorum prominenti fundo cinereo dense papilloso. Paniculae axillares densae plerum-que quam petiolis breviores 3-10 cm longae pedunculo 1.5-4.0 cm longo badio-tomen-toso, ramulis dense tomentosis ultimis tenuibus brevibus. Pedicelli teneri 1-2 cm longi. Bracteolae 1.0-1.6 mm longae. Alabastra depresso-globosa circa 2 mm diametentia. Flores pentameri feminei vel hermaphroditi; calyx expansus 6.0-6.4 mm diametens lobis elliptico-oblongis acutis 2.0-2.3 mm longis 1.2-1.5 mm latis extus breviter tomentosis intus subsericeis; stamina filamento 4.5 mm longo inf erne hyalino-hirsuto, antheris 1.1-1.2 mm longis; staminodia plerumque filamento circa 1 mm interdum 1.5-1.8 mm longo, antheris sterilibus oblongis 0.6-0.7 mm longis; carpidia 5, ovariis 1.0-1.5 mm longis tomentoso-hispidulis, stylis 2 mm longis media parte inferiori incrassata strigosa. Folliculi ellipsoidei minute tomentosi et hispidi endocarpio cartilagineo 2.6-3.0 mm longo 1.8-2.0 mm lato uno extremo rotundato altero attenuato subacutato. Semina ellipsoideo-oblonga 2.0-2.2 × 1.4 mm.

Distribution:Cuba South America| Oriente Cuba South America|

Common Names:Ayua barría, ayua blanca, Guásima (de pinares)