Monographs Details: Brunellia comocladifolia subsp. boyacensis Cuatrec.
Authority: Cuatrecasas, José. 1970. Brunelliaceae. Fl. Neotrop. Monogr. 2: 1-189. (Published by NYBG Press)
Family:Brunelliaceae
Description:Latin Diagnosis - Arbor 30-40 m alta. Ramuli terminales dense breviterque tomentuloso-pubescentes patulo-pilosi. Folia 4-6-juga, axi 20-28 cm longo tomentuloso vel patulo-pubescenti, inter juga 3.0-4.5 cm longa, petiolo 6-8 cm longo, stipellis corniculatis acutis crassiusculis 2 mm longis. Foliola tenuiter chartacea; petioluli 1-2 mm longi terminalis 18-30 mm longi; laminae 8-15 cm longae, 3-6 cm latae, elliptico-oblongae basi cuneatae apice subite angustatae subacutae vel acutae vel obtusae margine remote bidentato-serratae inter dentibus leviter concavae dentibus 4-8 distantibus brevibus acutis apicem versus majoribus; supra costa nervisque secundariis impressis pubescentibusque reliquis glabrae; subtus nervis secundariis 15-17 utroque latere angulo 55°-65°, reticulo venuloso laxo paulo prominulo, areolis dense papillosis griseis. Inflorescentiae 10-20 cm amplae pedunculo 3-6 cm longo, ramusculis ultimis brevibus sed conspicuis cum pedicellis 1.0-2.5 mm longis teneris articulatis. Flores pentameri, hermaphroditi vel feminei; calyx 5 mm diametens lobis ovato-acutis 1.5-2.0 mm longis, 1.0-1.4 mm latis; filamenta staminorum 2.5-3.0 mm longa inferne hirta; antherae fertiles 1 mm longae. Folliculi ellipsoideo-globosi 2.52.8 × 2.5-2.8 × 2.0 mm, dense breviterque tomentosi plus copiose longeque hispidi, stylo 2 mm longo inferne strigosi; endocarpio globoso-ellipsoideo insertione angulo obtuso 1.8 × 2.0 mm, monospermo. Pubescentia tomentosa grisea foliis subtus et ramulis mode-rata.

Distribution:Boyacá Colombia South America| Colombia South America|