Monographs Details: Miconia perobscura Wurdack
Authority: Maguire, Bassett & Wurdack, John J. 1961. The botany of the Guayana Highland--part IV (2). Mem. New York Bot. Gard. 10: 1-87.
Family:Melastomataceae
Description:Latin Diagnosis - De affinitate mihi incognita sed ob stamina de sectione Amblyarrhenae. Ramuli sulcato-quadrangulati primum sparse cum pilis brevistipitatis stellatis muniti et densiuscule cum inflorescentiae ramis petiolis laminisque pilis stellatis sessilibus obsiti. Petioli 4-13 cm longi apicem versus cum pilis brevistipitatis stellatis subpersistentibus densiuscule armati; lamina chartacea vel subcoriacea (9-) 15-23 X (5-) 10-17 cm late elliptica apice abrupte breviterque (ad 1 cm) acuminata basi late obtusa vel truncata ad margines inconspicue crenulata 7-plinervata nervis primariis interioribus usque ad 7 cm supra basim insertis paribus exterioribus 5-10 et 8-15 mm supra basim insertis nervis secundariis 3-6 mm inter se distantibus et marginem versus paulo arcuatis tertiariis laxe reticulatis, nervis ambiter supra subplanis subtus anguste elevatis, nervis primariis subtus ad laminae basim cum pilis brevi-stipitatis stellatis obsitis, superficie subtus subglabrata. Inflorescentia laxe paniculata usque ad 20 cm longa lataque; bracteae valde caducae vix carinatae in ramis primariis oblongo-lanceolatae et ad 15 X 4 mm, in ramulis oblongo-ovatae et ad 7 X 4 mm sparse (in nervis densiuscule) stellato-puberulae. Flores 5-ineri breviter (1-3 mm ) pedicellati cum bracteolis duabus conspicuis ca. 2.5-3.5 X 2.3 mm in anthesi caducis ovalibus vel suborbicularibus sparse stellato-puberulis ad basim hypanthii insertis investi. Hypanthium (ad torum) 2 mm altum dense stellato-puberulum; calycis tubus 1-1.2 mm altus subglaber apicem inconspicue 5-dentatus dentibus vix 0.1 mm altis. Petala glabra 5-5.2 X 2.3-2.6 mm oblongoobovata apice rotundata. Stamina isomorphica; filamenta 2.7 mm longa; antherae 2.3 mm longae oblongae non appendiculatae cum poro unico minuto ventraliter subterminali dehiscentes. Stylus ca. 4.5 X 0.5 mm; stigma truncatum; ovarium 3-loculare apice breviter conicum et sparse stellato-puberulum.

Distribution and Ecology - VENEZUELA: Amazonas: Cerro de la Neblina, frequent along upper escarpment slopes east of Camp 3, alt. 1700 m ; shrub 2-3 m, flowers pale pink; 27 Dec 1953, Maguire, Wurdack & Bunting 36833 (holotype, NY).

Discussion:

Fig. 32, F-M.

The involucrate floral bracteoles of M . perobscura are suggestive of Miconia sect. Tamonea, the hypanthium of sect. Octomeris, but the 4-celled one-pored narroYdy oblong non-subulate anthers are congruent with sect. Amblyarrhena. No close relatives are apparent, although the leaf venation and shape (apart from the margins) are similar to those of the Ecuadorian M. rivetii Dang. & Cherm.