Monographs Details: Miconia guaiquinimae Wurdack
Authority: Maguire, Bassett & Wurdack, John J. 1961. The botany of the Guayana Highland--part IV (2). Mem. New York Bot. Gard. 10: 1-87.
Family:Melastomataceae
Description:Latin Diagnosis - M. pilgerianae Ule in inflorescentiae antherarumque forma affinis, sed cum foliis subtus pubescentia densissima sublepidoto-stellata appressaque vestita. Sect. Glossocentrum. Rami juniores obtuse quadrangulati vetustiores teretes cum foliis subtus petiolis inflorescentiis hypanthiisque densissime granulosostellato-pubescentes pube primum rava demum fuscescenti. Petioli 1-2 cm; lamina coriacea plerumque 6-15 X 2.5-5 cm elliptica apice graditer vel subabrupte brevi-acuminata basi late acuta vel anguste rotundato-obtusa, supra primum modice stellulato-puberula demum glabrata, trinervata (jugo inframarginali debili neglecto) nervis secundariis supra anguste impressis subtus elevatis utrinque 15-20 et 3-6 m m inter se distantibus tertiariis non evolutis, ad margines integerrima. Inflorescentia paniculata 7-12 cm longa ramis distichis ad nodos plerumque 4; flores 5-meri sessiles, bracteolis ca. 0.5 mm longis oblongo-linearibus valde caducis. Hypanthium (ad torum) 2 mm altum; calycis tubus 0.4 mm altus ad apicem cum lobulis indistinctis 0.2 mm altis. Petala ca. 2.2 X 1 mm obovato-oblonga apice rotundata extus et intus cum marginibus superficieque granuloso-puberulis. Stamina paulo dimorphica apice cum poro lato 0.4 mm diam. dehiscentia, filamentis ca. 2.4 mm longis. Stamina antesepala; thecae 0.9 mm longae, connectivo sub loculis 0.7-0.9 mm prolongato et postice in appendice rotundata 0.3-0.6 mm prolongato. Stamina intersepala: thecae 0.9-1 mm longae, connectivo sub loculis 0.7-0.8 mm prolongato et postice in appendicem triangularem prolongato. Stylus.4.2 X 0.4 mm apice vix (ad 0.5 mm diam.) in stigma truncatum expansus; ovarium 3-loculare apice truncatum et minute granulosum.