Monographs Details: Miconia yatuensis Wurdack
Authority: Maguire, Bassett & Wurdack, John J. 1961. The botany of the Guayana Highland--part IV (2). Mem. New York Bot. Gard. 10: 1-87.
Family:Melastomataceae
Description:Latin Diagnosis - M. lateriflorae Cogn. affinis, sed cum ramulis dense furfuraceo-puberulis et foliis distincte 5-plinervatis. Frutex ad 1.5 m ; ramuli cum inflorescentiis petiolisque dense furfuracei-pubescentes primum fusco-rufi demum fuscescentes. Folia aequalia vel subdisparilia; petioli 2-4 cm longi; lamina chartacea nitidula (10-) 15-23 (acumine excluso) X (4.5-)6-9 cm elliptica apice per 1-1.5 cm subabrupte acuminata basi vix cuneata ad margines (praecipue apicem versus) undulato-crenata dentibus cum cilio brevi caduco armatis triplinervata nervis lateralibus subbasilariter insertis sed usque ad 5-10 mm non divergentibus nervis secundariis tertiariisque supra et subtus vix prominentibus tertiariis laxe reticulatis secundariis ca. 1 cm inter se distantibus, subtus per venam medianam modice furfuracea alioqui glabra. Inflorescentia ca. 7 cm longa plerumque cum ramis duobus 2.5-5 cm longis; ramuli usque ad 5 m m longi confertiflori pauciflori. Flores 4-meri sessiles. Hypanthium (ad torum) 3.4 mm altum anguste oblongum sparse furfuraceo-puberulum 8-sulcatum; calycis lobi interiores membranacei ad 0.2 mm eoaliti abrupte acuti, lobis exterioribus quam interioribus vix longioribus 0.6 mm altis triangulari-ovatis apice late acutis. Petala 1.6 X 1-1.1 mm obovata apice oblique retuso-truncata extus vix granulosa. Stamina.isomorphica; filamenta 1.3-1.5 mm longa; antherarum thecae 2.6-2.9 mm longae curvatae, connectivo sub thecis 0.3 mm prolongato cum filamento simpliciter articulato non appendiculato. Stylus 5.7 X 0-2 mm; stigma truncatum ca. 0.15 mm diam.; ovarium 3-loculare apice in collum 0.6 mm altum circum stylum prolongatum collo apice brevissime (0.1 mm) glanduloso-ciliato.

Distribution and Ecology - VENEZUELA: Amazonas: occasional in flooded forest of uppermost Rio Yatua, alt. 140 m; weak shrub, flowers white; 7-8 Dec 1953, Maguire, Wurdack & Bunting 36695 (holotype, NY) ; same locality, Maguire, Wurdack & Bunting 36530 (paratype).

Discussion:

Fig. 32, A - E .

M. lateriflora has glabrous branchlets and basally nerved leaves.