Monographs Details: Diacidia aracaënsis W.R.Anderson
Authority: Maguire, Bassett. 1978. The botany of the Guayana Highland--part XI. Mem. New York Bot. Gard. 32: 1-391.
Family:Malpighiaceae
Description:Species Description - Arbor 3 m alta, internodns vegetativis sericeis. Lamina foliorum majorum 3-6 cm longa, 1.2-2.5 cm lata, elliptica vel anguste ovata, basi obtusa, margine parum revoluta, apice acuta vel obtusa apiculataque, subtus glauca, supra novelia sericea mox glabrescens, subtus pertinaciter sericea veldemum glabrescens, pilis supra submediofixis vel sub-basifixis (altero brachio 1.1 mm altero 0.5-0.1 mm longo), subtus sub-basifixis (altero brachio 1 mm altero 0.1 mm longo), nervis lateralibus utrinque obscuris vel paulo prominulis; petiolus 7-9 mm longus, 4-6 mm proximaHbus in vagina cum stipulis coalitis, 2-4 mm distalibus liberis, sericeus; stipulae 6-8 mm longae, 4-5 mm proximalibus in vagina cum petiolo et stipulis oppositis coalitis, 2-3 mm distalibus liberis triangularibus, abaxialiter sericeae, adaxialiter hirsutae. Inflorescentia 3-11 cm longa, tomentosa, pseudoracemosa cincinnis unifloris, pedunculo 0.5-1.3 mm longo, bracteis bracteoHsque deciduis, abaxialiter sericeis, ilits ca 3 mm, his ca 1.5 mm longis. Pedicellus 8-10 mm longus, tomentosus. Sepala revoluta, minute denticulata, abaxiaHter in centro sericea, margine et adaxialiter glabra. Petala 4 lateralia ungue 1 mm longo, limbo 4.5-5 mm longo et lato, late ovato, denticulato. Petalum posticum ungue 1.5 mm longo, limbo 5-6 mm longo, 3-3.5 mm lato, elliptico, denticulato. Stamina fertilia 8, 2 petalis anterioribus oppositis anantheris vel absentibus, filamentis ca 2 mm longis, liberis vel usque 1/2 connatis. Antherae 1.2-1.5 mm longae, in quoque loculo 1(-2) aristis apicalibus ornatae, aliter glabrae, connectivo apice tantum parum tumido. Ovarium conicum, 1.3 mm altum. Styli 2-2.5 mm longi, stigmatibus internis. Fructus alae (maturae?) usque 7 mm longae, 5 mm latae, basi subcordatae, margine integrae vel minute denticulatae, apice rotundatae, abaxialiter sparsim sericeae, aliter glabrae.

Discussion:Type. Pires 14993, Serra Araca [ca 1°N, 63°W fide Prance (1976)], Amazonas, Brazil, 2 Oct 1975 (holotype IAN 145429, isotype MICH). Known only from the type collection; named for the type locality, which has yielded a number of endemic new species.