Monographs Details: Celianella montana Jabl.
Authority: Maguire, Bassett. 1965. The Botany of the Guayana Highland. Mem. New York Bot. Gard. 12 (3): 1-285.
Family:Euphorbiaceae
Scientific Name:Celianella montana Jabl.
Description:Latin Diagnosis - Frutices 1-5-metrales, ramulis griseis sulcatis. Foliis subsueculentibus, integerrimis, sessilibus penninerviis, obovatis vel ellipticis, ad basim longe cuneatis, viridibus vel rubicundis. Nerva media prominenter crassiuscula, nervis lateralibus subrecte densiuscule multis jugis (15-17), infimis decurrentibus. Stipulae nisi juveniles non visae angustissime lanceolatae acuminatae, 1-2 cm longae, 2-3 cm latae, cito caducae, cicatrices prominentes reliquentes. Inflorescentiae [male] racemosae, glomerules pedunculatos in axillis bracearum fere minutarum gerentes. Glomeruli e quadriad multifloros, pedunculis 4-6 mm longis. Bracteolae intracymulosae membranaceae, lanceolatae acutae. Flores [male] aperti 3 m m diametientes, sepalis 5, orbicularibus, staminibus 5. Discus centralis pulvinulatus saepe irregulariter quinque lobatus, filamentis inter lobos insertis. Inflorescentiae [female] subterminales 1-3-florae, vel flores in apice ramulorum solitares. Flores [female] apetali, sepalis 10-13 mm longis. Ovarium 4 mm altum, stylo stigmatibus eomprehensis 5 m m longo. Ovula 1.2 mm longa. Pedicelli fructiferi 3-nodosi, nodis 1-5 cm longis, sub fructu incrassatis. Fruetus unicus in apice pedicelli, vel in racemis 3-4-floris. Sepala accrescentia, ad 1.8-2.7 cm longitudine et ad 0.4-1.1 cm latitudine, reticulato-nervosa, lanceolata vel elliptica ad apicem obtusiuscula, mucronata, magento-purpurea. Capsula omnia in specimina visa in valvas tortas delapsa, valvis 1.3-1.6 cm longis, interne duas appendiculas gerentes. Post dehiscentiam valvarum columella trigona ad apicem incrassata persistens. Semina 6.5-7 mm longa, 2.5-3 mm crassa. Embryo centralis, recta, 5 mm longa, 2.2 mm lata. Radicula 1.5 mm longa cylindrica, supera.