Monographs Details: Celianella
Authority: Maguire, Bassett. 1965. The Botany of the Guayana Highland. Mem. New York Bot. Gard. 12 (3): 1-285.
Family:Euphorbiaceae
Scientific Name:Celianella
Description:Latin Diagnosis - E tribu Phyllanthearum verisimiliter dioicus, apetalus; sepalis [male] distincte quincuncialiter imbricatis, disco centrali, disci glandulis intra stamina confluentibus, lobis alternisepalis. Stamina 5, libera, episepala, antheris bilocularibus, introrsis pendulis. Ovarii rudimentum nullum. Calyx comparate magnus, sepalis 5 sub fructu accrescentibus, disco hypogyno annulari. Ovarium triloculare, stylis 3, ad basim connatis, ad apicem bifidis. Oviila in quoque loculo gemina in angulo centrali sub obturatore unico inserta ex raphide centrali pendula, carunculis albis notata. Fruetus capsularis more familiae simul loeulicidaliter et septicidaliter dehiscens, columellam centralem persistem reliquens. Semina elongata fusiformia, carunculo minuto. Cotyledones plani foliacei quam radicula multo latiores, albumine carnoso copioso. Albumen quatuor partes quintas seminis implerens, parte quinta reliqua ab embryone occupata. Genus monotypicum evidenter ab omnibus generibus tribus Phyllanthearum distinctuni, calyce fructifero valde aucto, disco [male] centrali, cymulis [male] pedicellatis, foliis semisucculentibus. Nomen dedi in honorem Celiae Maguire in expeditionbus atque collectionibus botaiiieis Guayanensibus optime meritae.