Monographs Details: Lagenocarpus celiae T.Koyama & Maguire
Authority: Maguire, Bassett. 1965. The Botany of the Guayana Highland. Mem. New York Bot. Gard. 12 (3): 1-285.
Family:Cyperaceae
Description:Latin Diagnosis - Species distinctissima et facile cognoscenda ob inflorescentiam simpliciter umbelliformem et fructificationes magnas obovoideo-ellipsoideas sine rostro conspicuo. Planta monoica et etiam forsan dioica. Rhizoma breve erecto-ascendens fibris ferrugineo-brunneis parallelis crasse vestitum, stolonibus elongatis circiter 5 mm erassis usque ad 15 cm longis squamis ca. 15 mm longis mox fibroso-solutis obtectis. Folia in majore parte radiealia 1 vel 2 superiora caulina; laminae anguste lineares 25-45 cm longae culmum excedentes 3-4 mm latae rigidae plicatae dem um involutae versus apicem acutani sensim angustatae; vaginae 5-15 mm longae fusco-tinctae, contra-ligulis rotundo-deltoideis 2 m m longis fusco-rubentibus glabris. Culmus solitarius centralis 18-32 cm altus infra medium 1.7-2 mm crassus obtuse trigonus vel fere teres laevissimus. Inflorescentia erecta 4-8 cm longa umbellis partialibus 3-6 constructa interrupta et apice tantum contigua, internodio axis 0.7-3 cm longo; bracteae foliaceae inflorescentiam longe excedentes basi breviter vaginantes; umbellae inferiores 2—4 masculae sed saepe spiculas foemineas 1 vel 2 ferentes, ceterae foemineae, vel interdum umbellae omnes foemineae; radii umbellarum 5-15 graciles recurvi 3-7 mm longi aut aequales aut inaequales. Spiculae masculae oblongae 2.5-3 mm longae 2/3 mm latae; glumae plures sublaxe imbricatae ovato-ellipticae fusco-rubentes apice acutae et breviaristatae; stamina plerumque 2. Spiculae foemineae solitariae raro geminae maturitate turbinatae 3-3.5 mm longae ac latae uniflorae; glume 3-5 imbricatae cum arista 3-3.5 mm longae late ovatae chartaceae multinervosae fusco-rubentes apice acutae obtusiusculaeve, arista ca. 1 mm longa. Fructificationes maturitate exsertae obovoideo-ellipsoideae vel late ellipsoideae 2.5-3.2 mm longae 2-2.2 mm latae fere teretes fulvae et infra medium fusco-tinctae apice basique subito contractae, stylo fere nullo, stigmatibus 3.

Distribution and Ecology - Distribution. Known only by the cited specimens.

Discussion:This striking species of the section Im.berbitae can easily be recognized by the simple umbelliform partial inflorescences and the large obovoid-ellipsoid fructifications without any conspicuous beak. The specific epithet has been given in honor of Celia K. Maguire, who was co-collector of all of the specimens cited above.