Monographs Details: Everardia disticha T.Koyama & Maguire
Authority: Maguire, Bassett. 1965. The Botany of the Guayana Highland. Mem. New York Bot. Gard. 12 (3): 1-285.
Family:Cyperaceae
Description:Latin Diagnosis - Ab omnibus speciebus Everardiae hue usque descriptis foliis conspicue distichis et glumis omnino valde obtusis extus hispidulis facile cognoscenda.

Latin Diagnosis - Planta habitu robusta. Caudices epigaei simplices erecti lignosi 50 ad 100 c alti 15 mm crassi vaginarum mortuorum reliquis fuscis parce fibroso-solutis crasse vestiti. Folia multa dense et spisse disticha praeter margines ciliatas glaberrima oblique patentia 15-30 cm longa 1-2 cm lata valde tenacia plicata subtus pallidiora apice breviter acuta; vaginis 5 cm longis fusco-brunneis. Culmi lateraliter erecti pauci rigidi acipiti 25-60 cm alti 4 mm lati laeves 7-nodosi. Inflorescentia ad 45 cm longa contigua; paniculae partiales luxuriantes nutantes, bracteis in vaginas purpureo-fucas 2.5-3.5 cm longas reducta, laminis angustis erectis ad 15 mm longis, contra-ligulis deltoideis 1.5 mm longis; rami 3-6-nim fasciculati inaequales paniculariter ramulosi multispiculati, bracteolis ca. 1 cm longis fuscis vaginiformibus. Spiculae masculae et foemineae similes omnes solitariae interdum geminae ternaeve oblongae 5-6 mm longae 1-1.5 mm crassae, glumae inferiores ellipticae 2.5-3.5 mm longae, illae superiores oblongae vel oblanceolatae usque ad 4.75 mm longae 0.5-1 m m latae omnes membranaceae brunneae extus versus apicem puberulentes marginibus ciliatae apice rotundae vel leviter emarginatae, costa unica in aristam 0.3-2 mm longam rectam excurrente. Fructificationes gluma m excedentes lineari-lanceolatae cum rostro 4.5-5.7 mm longae 0.75-0.9 mm latae obtuse trigonae fuscae a parte inferiore anguste ovata oblongave 1.5-2.2 mm longa in rostrum erectum subulato-linearem 3—l longum dense fulvo-hipidum sensim transeuntes; stigmatibus 3, ca. 5 mm longis. Squamellae hypogynae 0.3 mm longae ovatae pilis multis albescentibus rectis 2/3 fructificationis pertinentibus longe ciliatae. Stamina 4 ad 6.

Distribution and Ecology - Distribution. K n o w n only by the cited specimens.

Discussion:This striking taxon is characterized not only by the 2-ranked leaves but also by peculiar features of fructifications and glumes as illustrated in Fig. 5, D-F. The caudex in one of the type collections reaches the height of 1 m.