Monographs Details: Everardia recurvigluma T.Koyama & Maguire
Authority: Maguire, Bassett. 1965. The Botany of the Guayana Highland. Mem. New York Bot. Gard. 12 (3): 1-285.
Family:Cyperaceae
Description:Latin Diagnosis - Differt a specie praecedente fructificationibus angustioribus, ciliis squamellarum hypogynarum rectis et glumis maturitate recurvis. Habitu ut videtur illae E. montana similis, cum ea tamen nunquam confusa fructificationibus linearioblongis glaberrimis, rostro lineari, ciliis squamellarum hypogynarum longioribus albidis et glumis maturiate apice valde recurvis. Caudex epigaeus simplex erecto-ascendens 5-20 cm longus 5-10 mm crassus fibris mortuorum vaginarum purpureofuscis crasse vestitus. Folia multa patentia linearia dimidio culmi aequantia longiorave 20-30 cm longa (3-) 6-11 mm lata planiuscula vel plicata tenacia supra flavoviridia subtus subconcolora ad costam marginesque pubescentia apice sensim acuta; vaginae brunneae in fibris reticulatim solutae. Culmi rigidi 25-50 cm alti compressi laeves 1.8-2.5 mm lati supra basin vaginam unicam vacuam fusco-brunneam gerentes. Inflorescentia subcontigua paniculis partialibus 3-5 constructa; rami ex unico nodo 3- ad 7-nim fasciculati ramosi usque ad 15 cm longi; bracteae anguste lineares setaceaeve 1.5-2.5 cm longae erectae, vaginis compressis fuscobrunneis 1.2-2.5 cm longis, ore antice contraligulam ferrugineam ovato-deltoideam puberulentem productis. Spiculae masculae singulae interdum geminae ovato-oblongae ferrugineo-brunnescentes 6-7 mm longae; glumae inferiores vacuae ovato-oblongae apice acuminatae vel breviaristatae; glumae superiores staminiferae oblongae 4.5-5.5 mm longae aristam 0.5 mm longam subsensim desinentes; stamina 6, antheris 3.5 mm longis. Spiculae foemineae solitariae maturitate subturbinatae stramineo-fuscae; glumae 5-6 ovato-lanceolatae vel lanceolateae 4-5.5 mm longae maturitate recurvae patentesve apice subsensim brevicuspidatae. Fructificationes glumas longe excedentes lineari-lanceolatae 4.8-6 mm longae ex toto glaberrimae a parte propria lineari-oblonga trigona stramineo-brunnea in rostrum lineari-subulatum brunneum 3.25 mm longum sensim attenuantes; squamellae hypogynae 0.5 mm longae minimae rotundo-deltoideae pilis multis rectis 2 mm longis albescentibus longe ciliatae; stigmata 3, 1.75 mm longa fusco-papulosa.

Distribution and Ecology - Distribution. Known only by the cited specimens.

Discussion:Superficially, this species resembles E. montana, with which, however, it has no close relationship. The entirely glabrous linear-oblong fructifications, the copious ciliae of hypogynous squamellae, and the membranous pistillate glumes recurved at maturity comprise features of its own.