Monographs Details: Heisteria skutchii Sleumer
Authority: Sleumer, Hermann O. 1984. Olacaceae. Fl. Neotrop. Monogr. 38: 1-159. (Published by NYBG Press)
Family:Olacaceae
Description:Latin Diagnosis - Arbor glabra 15 m alta, ramis ex coll, declinatis. Ramuli graciles, subteretes, in sicco dilute rubescenti-brunnescentes. Folia oblonga vel anguste oblonga, apice per 1.5-2 cm subfalcato-acuminata, ipso apice obtusiuscula, basi attenuata, sub-inaequilateralia, subcoriacea, firma, in sicco brunneo-olivacea, supra nitida, subtus opaca, laevia i.e. haud tuberculata vel rugosula, vasis laticiferis discolorous angustis planis subtus parum visibilibus, margine paullo revoluta, (8-) 10-13 x (2.5-)3-4.5 cm, costa supra leviter impressa, subtus valde prominente, nervis lateralibus 8(-10)-paribus, ceteris pluribus irregularibus brevioribus intercalaribus additis, curvato-ascendentibus et indistincte ante marginem conjunctis, vel brevioribus pro parte rectiusculis, omnibus supra subtusque leviter elevatis, reticulo venarum venularumque sat inconspicuo; Petioli canaliculati 6-10 mm longi, 11.3 mm crassi. Flores pauci ex glomerulis axillaribus multibracteolatis minutis orti, aperti nondum observati; pedicelli gracillimi ca. 2 mm longi. Calyx cupulatus, brevissime 5-lobus, lobis glandula apicali instructis, ca. 1 mm longus. Petala in gemma obovoidea apice truncata visa, ovata, ca. 1.5 mm longa. Stamina, ut videtur, 10. Drupa probabiliter matura late ellipsoidea, apice basique truncata, ultra apice leviter circulari-depressa, styli basi nulla, laevis, in sicco brunnea valdeque nitens vel vernicosa, 1.8 cm longa, 1.5 cm diam.; endocarpium ca. 1 mm crassum. Calyx fructiferus late cupulatus et apertus, denique lobis reflexus, per 1/3 obtuse subsinuato-lobatus, coriaceus, nitidus, ex coll, aurantiacus, totus expansus 3-3.5(-4) cm diam.; pedunculus crassus 1.5 cm longus.